Mihi nomen est Julius Kaiser, ego sum natus XVIII annos et apud certamen carolinum anno MMDCCLXXVIII AUC præmio sum adfectus societatis, quæ nominatur Elisabeth-Lebek-Stiftung.
Ingressus sum studium linguæ Latinæ sexta classi gymnasii, quod antiquis temporibus semper eram excitatus cupiveramque plura de iis rebus cognoscere. In altissimis classibus gymnasii inter felices fui, qui cursui provecto linguæ Latinæ interesse possent. Nobis a magistra nostra certioribus de certamine carolino factis interfuerunt duo discipuli nostri cursus primae certaminis parti. In secunda ultimaque parte certaminis mihi occasio data est paulum de Silio Italico poeta loqui, qui nimis est ignotus et despectus, ut fert mea opinio. Ob hanc oratiunculam sum a iuroribus adfectus præmio provectionis illius societatis, quæ nominatur Elisabeth-Lebek-Stiftung; praemio utar ad Vesuvium montem et Pompeiios visitandos. Diebus illis, quos Aquis Granni egi, conversationibus cum aliis certatoribus valde sum delectatus. Latine loquendi arte non solum iam longe studio gaudioque adfectus sum, sed etiam rarissime ea sum fruitus, nunc ergo gaudeo, quod inter certatores tales Latine loquentes mecumque Latine sermonicari volentes inveni.
Officio publico in schola elementaria perfecto versaturus sum prorsus in Latina lingua rebusque historicis in universitate, ut fiam magister harum rerum.

Weiterlesen: Julius Kaiser, Preisträger des Certamen Carolinum 2025, stellt sich vor
Mein Name ist Paul Meling, ich bin 17 Jahre alt und lebe in Bamberg. Auf den Bundeswettbewerb Fremdsprachen hat mich meine Lateinlehrerin aufmerksam gemacht. Durch sie veranlasst habe ich in der zehnten Klasse das erste Mal an dem Bundeswettbewerb Fremdsprachen Solo teilgenommen, woraufhin ich prompt ins Bundesfinale gekommen bin. Dort durfte ich viele neue Menschen aus ganz Deutschland kennenlernen, was mich auch zu einer zweiten Teilnahme motiviert hat.